- JUDICIUM
- JUDICIUMvox Monachorum, de multa, quae Capituli iudicio Monacho delinquenti infligitur, in Decretis Lanfranci, pro Ord. Bened. c. 20. Alias Disciplina. Item depurgatione vulgari, crebro apud medii aevi Scriptores, s. per duellum, s. per ferrum candens; aliquando tamen in specie de posteriori, sicque duello opponitur, uti ex Charta Hugonis Ducis Burg pro Belnensi Communia A. C. 1203. apud Perard. in Tabb. Burgund. videre est. Eadem purgatio una cum canonica, quae per Iuramentum fiebat, et Canenibus Conciliorum admittebatur, Iudicium Dei appellatur passim, quod existimarent hocce examine rei, de qua quaestio erat, Deum veritatem probaturum, etiam cum miraculo, Vide Agobard, de Div. Iud. c. 2. Greg. Tur. de Mirac. l. 2. c. 19. Matth. Paris A. C. 1239. Alios. Verum rarius sacramentum Iudicium Dei dictum reperies, frequentius purgationem vulgarem: unde Iudicium Dei a Sacramento distinguitur, in Conc. Mogunt. A. C. 888. can. 23. Et quidem Duellum hoc nomine fere semper indigitatur, ut inter alios apud eund. Agobardum: quemadmodum purgatio per fertum ignitum, et quam s. ferventem s. frigidam etc. apud alios. Cuiusmodi purgationibus quod Spiritum S. praeesle crederent. Iudicium S. Spiritûs non semel istiusmodi purgatio dicta. Quasi putarent, verba Agobardi, rerum latentium dubia et occulta posse patefieri et per res contrarias veritati veritatem latentem demonstrari. In obeundis vero talibus iudiciis, certi ritus observati. Ac primo quidem festis illa et ieiuniorum diebus neurtiquam suscepta sunt. Dein, qui ad Iudicia exiturus erat, triduo ante peccatorum confessione, strictiori ieiunio ac S. Eucharistiae perceptione sese parabat. Ante communionem autem interrogabatur a Sacerdote, cum adiuratione, an innocentem se norit: quod si asleverâ slet, Sacerdos porrigens ipsi sacra symbola, dicebat: Corpus hoc et sanguis Domini nostri Iesu Christi, sit tibi ad probationem hodie. Peragebatur dein purgatio coram Episcopis vel Sacerdotibus ab iis delegatis, et coram Iudice Saeculari, uti discimus ex LL. Edwardi Confesloris c. 9. Quam in rem vide plura apud C. du Fresne in Gloss. ubi et de Iudicio Regali apud Hungaros, brevi et formidoloso, Zagrabiae olim habito, in quo hastam subire cogebantur litigantes, et peroratâ utrinque causâ, in cuius caput hasta demittebatur, is capitis reus habebatur praesentaneoque supplicio multabatur, ex Bonfinio: nec non hîc passim, ur et in voce Purgatio.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.